- CHRONICOS Lapis
- CHRONICOS Lapisapud Auctorem Geographiae semibarbarum, a Iac. Gothofredo editum, Laconica vero solô Chronicô lapide, quem dicunt Lacedaemonium, ornari putat: corrupte pro verô polychroô, i. e. versicolore. Herbidus enim color, qui a Sidonio, Prudentio, Aliis, marmori Laconico datur, non viridis solum, sed varius quandoque est: quod voluit obscurus iste Compilator. Casp. Barthius, Animadversion. ad Statium, l. 2. Sylv. 2. v. 90.Hic et Amyclaei caesum de monte LycurgiQuod viret.Vide de Lacedaemonio hoc Marmore Lud. dela Cerda, ad Tertullianum de Pallio, Desid. heraldum, ad martialem, l. 1. Epigr. 56. Marth. Raderum ad eiusdem l. 6. Epigr. 42. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.